- GELRIA
- GELRIAvide Geldria. Ceterum Ducatum hunc olim rexit Arnoldus de Eggmond fil. Ioh. Egmondani, defuncti A. C. 1451. et Mariae Arculeae: frate Vilhelmi minoris natu Dn. Iselstenii, a quo Comites Egmondani et Burae descendêre. Ipse Arnoldus, Obiit A. C. 1473. ex Catharina Clivia, filia Adolphi Duc. Clivii pater Adolphi de Egmond, Duc. Geldriae et Iuliaci; cui, exstincto A. C. 1477. ex Catharina Borbonia, superfuit Carolus Dux, (maritus Elisabethae Brunsvicensis filia Hentici) in quo linea haec Gelldriae Ducum exstincta est, A. C. 1538. Vide Spener. Theatr. Part. 2. p. 113. Priscis vero temporibus Adelheidâ, Wichatdi Gelriae praefecti filiâ ductâ, Otho Walravii Comitis Nassoviae fil. Othonis magni nepos, primus Gelriae Comes, ab Henrico Aucupe, pronuntiatus est, circa A. C. 1020. adiectâ et Zutphaniae provinciâ, quae ab eo tempore Gelriae mansit annexa. Sic Auctor is stemmatis fuit Gelro Zutphaniensis, quod post ANnos demum 336. in Rinaldo III. et Eduardo fratre eius, Gelriae et Zutphaniae Ducibus, exspiravit. Quo facto Geldri iuliacensibus accessêrunt, donec haud longe post in Egmondanorum potestatem venêre. Cyriac. Lentul. in Geneal. Princip. et Com. Nassov. MS.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.